Latin text: Caeterum in anni 1628. Principio hic Romae amico meo puerulus natus est maxime carnusus, optimeque efformatus, & in summa crassitudine alios vel crassiusculus puerulos non parum excedens. Huic lingua extra os prominebat tribus saltem digitis, quae etiam craffiuscula, & latiuscula erat, quam conveniret, at cum illam exerebat, mirum erat quantopere extra oris septa promineret. Lac tamen optime sugebat, licet papillas requireret crassiores, & longiores, si enim exiliores, brevioresque essent, nequaquam sugere poterat.